Anglicorum coetibus
de Benoît XVI
Date de publication : 04/11/2009

Texte original

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANGLICANORUM COETIBUS

QUA PERSONALES ORDINARIATUS PRO ANGLICANIS CONDUNTUR QUI PLENAM COMMUNIONEM CUM CATHOLICA ECCLESIA INEUNT.


Anglicanorum coetibus Spiritus Sanctus recentioribus temporibus lumen conciliavit ut efflagitarent se, prouti singulos et glomeratim, in plenam Catholicae Ecclesiae communionem recipi, quippe quam expostulationem Apostolica Sedes sane censuerit esse admittendam. Proprium est enim Petri Successoris, cui Divinus Redemptor munus commisit unitatem tuendi Episcoporum itemque asservandae universae communioni praesidendi Ecclesiarum, [1], opportuna ac necessaria media suppeditare ad huiusmodi sanctum adimplendum optatum.

Ecclesia, in Patris, Filii et Spiritus Sancti unitate coadunatus populus, [2], a Domino nostro Iesu Christo constituitur « veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis » [3]. Inter Christifideles divisio vulnus infert grave Ecclesiae mysterio; « Quae sane divisio et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum » [4]. Hac de causa antequam pro mundi salute suum sanguinem effunderet, Dominus Iesus pro suorum discipulorum unitate Patrem oravit [5].

Spiritus Sanctus, unitatis principium, Ecclesiam veluti communionem constituit [6]. Principium nempe est fidelium unitatis in doctrina Apostolorum tradenda, in pains fractione atque in oratione fundenda [7]. Ecclesia tamen, proinde ac Verbi incarnati mysterium, non modo est invisibilis, spiritalis, sed etiam visibilis communio [8]. « Societas autem organis hierarchicis instructa et mysticum Christi Corpus, coetus adspectabilis et communitas spiritualis, Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata, non ut duae res considerandae sunt, sed unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento » [9]. Baptizatorum communio in Apostolorum doctrina fractioneque eucharistici panis manifestatur in vinculis professionis integrae fidei, celebrandorum omnium sacramentorum, quae Christus instituit, necnon regiminis Episcoporum Collegii, qui cum suo capite, Romano nempe Pontifice, iunguntur [10].

Etenim Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, « subsistit in Ecclesia Catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt » [11].

Huiusmodi ecclesiologiae principiorum sub lumine, per hanc Constitutionem Apostolicam generalibus normis consulitur, quae temperet institutionem vitamque Ordinariatuum Personalium pro fidelibus Anglicanis qui glomeratim plenam communionem cum Ecclesia Catholica ineundam percupiunt. Quae regulae Normis Complementaribus complentur, ab Apostolica latis Sede.

I. § 1. Personales Ordinariatus pro Anglicanis, qui plenam communionem ineunt cum Catholica Ecclesia a Congregatione pro Doctrina Fidei intra fines certae cuiusdam Conferentiae Episcopalis, ipsa Conferentia audita, conduntur.

§ 2. In territorio alicuius Episcoporum Conferentiae, unus pluresve Ordinariatus pro necessitate constitui possunt.

§ 3. Quisque Ordinariatus ipso iure iuridica personalitate fruitur publica; profecto iuridice dioecesi aequatur [12].

§ 4. Ordinariatus fidelibus laicis, clericis necnon Institutorum Vitae Consecratae vel Societatum Vitae Apostolicae sodalibus constituitur, qui olim ad Anglicanam Communionem pertinebant et nunc plena cum Ecclesia Catholica communione fruuntur, vel in ipsius Ordinariatus iurisdictione Initiationis Sacramenta recipiunt.

§ 5. Catechismus Catholicae Ecclesiae authentice fidem catholicam exprimit, quam Ordinariatus sodales profitentur.

II. Ordinariatus Personalis ad normam iuris universalis regitur necnon a praesenti Constitutione Apostolica, atque Congregationi pro Doctrina Fidei ceterisque Romanae Curiae Dicasteriis pro cuiusque competentia subicitur. In eo etiam praelaudatae Normae Complementares necnon aliae Normae, si quae erunt, pro unoquoque Ordinariatu peculiares vigent.

III. Liturgicis haud exclusis celebrationibus secundum Romanum Ritum, Ordinariatui facultas praebetur celebrandi sacram Eucharistiam ceteraque Sacramenta, Horarum Liturgiam aliasque liturgicas actiones iuxta libros liturgicos Anglicanae traditioni peculiares, ab Apostolica Sede adprobatos, ita ut intra Catholicam Ecclesiam vitales serventur spiritales, liturgicae pastoralesque Communionis Anglicanae traditiones, ad instar magni pretii doni, ad sodalium fidem alendam ac participandam.

IV. Personalis Ordinariatus pastorali ministerio Ordinarii a Summo Pontifice electi committitur.

V. Ordinarii potestas est:

a. ordinaria: quae cum officio cohaeret a Romano Pontifice commisso, sive quod ad forum internum sive quod ad forum externum attinet.

b. vicaria: quae Romani Pontificis nomine exercetur.

c. personalis: quae cunctos in eos qui ad Ordinariatum pertinent exercetur.

Potestas una cum Ordinario loci coniunctim exercetur, in casibus a Normis Complementaribus praevisis.

VI. § 1. Qui, Anglicana in Communione, diaconale, vel presbyterale aut episcopale exercuerunt ministerium atque qualitatibus gaudent a iure canonico expostulatis [13] et irregularitatibus ceterisque impedimentis non afficiuntur [14], ab Ordinario inter ad Sacros ordines candidatos in Ecclesia Catholica recipi possunt. De ministris autem coniugio adstrictis, normae sunt servandae Litterarum Encyclicarum Pauli PP. VI Sacerdotalis caelibatus n. 42 [15] atque Declarationis In June [16]. Ministri porro haud adstricti coniugio caelibatus clericalis normis ad mentem can. 277, § 1 tenentur.

§ 2. Ordinarius, omnino disciplinae in Ecclesia Latina circa caelibatum clericalem satisfaciens, pro regula ad presbyteralem ordinem dumtaxat viros admittet caelibes. A Romano Pontifice expetere poterit, can. 277, § 1 derogando, ut singulis in casibus, ad Ordinem Sacrum presbyteratus admittantur etiam coniugati viri, persedulo cautis tamen obiectivis criteriis ab Apostolica Sede comprobandis.

§ 3. Clericorum incardinatio ad iuris canonici normam regitur.

§ 4. Presbyteri alicui Ordinariatui incardinati, presbyterium quidem constituentes, unitatis quoque vinculum colere debent cum presbyterio illius dioecesis intra cuius fines suum peragunt ministerium; pastoralibus caritativisque inceptis et actionibus, simul susceptis, favere debent, quae per conventiones agi poterunt, inter Ordinarium et Episcopum dioecesanum particularem initas.

§ 5. Sacrorum Ordinum candidati alicuius Ordinariatus una cum aliis Seminarii tironibus instituentur, potissimum quod ad doctrinalem pastoralemque provinciam spectat. Ratione habita peculiarium necessitatum Seminarii tironum Ordinariatus eorumque de Anglicano patrimonio institutionis, Ordinarius programmata statuere potest, in Seminario agenda, vel etiam domos formationis condere, quae cum facultatibus catholicae theologiae iam exsistentibus nectuntur.

VII. Ordinarius, Apostolica Sede adprobante, nova Instituta Vitae Consecratae et Societates Vitae Apostolicae condere atque eorum sodales ad Sacros Ordines promovere potest, secundum iuris canonici normas. Vitae Consecratae Instituta quae ex Anglicanismo proveniunt et nunc plena cum Catholica Ecclesia fruuntur communione, Ordinarii iurisdictioni subici possunt, mutuo quidem de consilio.

VIII. § 1. Ordinarius, ad normam iuris, Episcopo loci audito, Apostolica Sede comprobante, paroecias personales erigere potest, ad fidelium ipsius Ordinariatus pastoralem curam gerendam.

§ 2. Ordinariatus parochi omnibus iuribus fruuntur atque singulis et universis obligationibus tenentur a CIC praevisis, quae, in casibus a Normis Complementaribus statutis, mutuo auxilio pastorali cum parochis dioecesis exercentur, in cuius territorio Ordinariatus paroecia personalis invenitur.

IX.Cum fideles laici tum Instituta Vitae Consecratae et Societates Vitae Apostolicae, quae ab Anglicanismo proveniunt quaeque Ordinariatui Personali adscribi volunt, scripto quidem hanc huiusmodi voluntatem patefaciant.

X. § 1. Suo in exercendo munere, Ordinarius regiminis a sic dicto Consilio adiuvatur, quod Statutis ab Ordinario comprobatis et ab Apostolica Sede confirmatis temperatur [17].

§ 2. Regiminis Consilium, cui praesidet Ordinarius, sex saltem efformatur presbyteris atque munera gerit a Codice Iuris Canonici Consilio Presbyterali et Collegio Consultorum tributa eaque necnon munera, quae in Normis Complementaribus siginficantur.

§ 3.Ordinarius constituere debet Consilium rerum oeconomicarum ad Codicis Iuris Canonici normas, ad officia gerenda quae, ad rem, in ipso CIC praevisa sunt [18].

§ 4. Ad Ordinariatus fidelium consultationi favendum, Consilium Pastorale instituitur [19].

XI. Ordinarius, singulis quinquenniis. Urbem petere debet ad limina Apostolorum visitanda [20], atque per Congregationis pro Doctrina Fidei tramitem, atque collatis consiliis cum Congregatione pro Episcopis itemque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, de statu Ordinariatus relationem Romano Pontifici exhibere debet.

XII. De iudicialibus causis competens tribunal dioecesis est, in qua alterutra pars domicilium habet, nisi Ordinariatus suum tribunal instituat, quo in casu appellationis tribunal illud erit quod designaverit Ordinariatus comprobaveritque Apostolica Sedes. In utroque casu ratio habebitur diversorum titulorum competentiae, quos Codex Iuris Canonici statuit [21].

XIII. Decretum, per quod Ordinariatus erit constitutus, locum designabit sedis ipsius Ordinariatus atque, si id opportunum videbitur, indicabit etiam quod princeps eius sit templum.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die IV mensis Novembris, in memoria sancti Caroli Borromaei, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.


BENEDICTUS PP. XVI


[1] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 12; 13.

[2] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4; Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 2.

[3] Conc. Oecum. Vat. II. Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.

[4] Conc. Oecum. Vat. II. Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 1.

[5] Cfr. Io 17, 20-21; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 2.

[6] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 13.

[7] Cf. ibid.; Act 2,42.

[8] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 8; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 4.

[9] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 8.

[10] Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 205; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 13; 14; 21; 22; Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 2; 3; 4; 15; 20; Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 4; Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.

[11] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 8; cfr. Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 1; 3; 4; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Dominus Iesus, 16.

[12] Cfr. Ioannes Paulus II, Const. ap. Spirituali militum curae, I, §1 (21 Aprilis 1986): AAS 78 (1986), 482.

[13] Cfr. Codex Iuris Canonici, cann. 1026-1032.

[14] Cfr. ibid., cann. 1040-1049.

[15] Cfr. AAS 59 (1967), 674.

[16] Cfr. Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio diei I mensis Aprilis anno MCMLXXXI, apud Enchiridion Vaticanum 7, 1213.

[17] Cfr. Codex Iuris Canonici, cann. 495-502.

[18] Cfr. ibid., cann. 492-494.

[19] Cf. ibid., can. 511.

[20] Cf. ibid., cann. 399-400.

[21] Cf. ibid., cann. 1410-1414 et 1673.


Source : http://w2.vatican.va/content/benedict-xvi/la/apost_constitutions/documents/hf_ben-xvi_apc_20091104_anglicanorum-coetibus.html

Texte Français

BENOÎT XVI

CONSTITUTION APOSTOLIQUE

ANGLICANORUM COETIBUS

SUR L'ÉTABLISSEMENT D'ORDINARIATS PERSONNELS

POUR LES ANGLICANS QUI ENTRENT DANS LA PLEINE COMMUNION

AVEC L'ÉGLISE CATHOLIQUE


Récemment, sous l'action du Saint Esprit, des groupes d'anglicans ont demandé de manière répétée et insistante à être reçus dans la pleine communion catholique, à titre individuel mais aussi collectivement. Le Siège apostolique a répondu favorablement à ces demandes. En effet, le successeur de Pierre, qui a reçu pour mission de la part du Seigneur Jésus de garantir l'unité de l'épiscopat et de présider et de sauvegarder la communion universelle de toutes les Eglises [1], ne pouvait pas manquer de mettre à disposition les moyens nécessaires pour que se réalise ce saint désir.

L'Eglise, qui est un peuple rassemblé dans l'unité du Père, du Fils et du Saint Esprit [2], a été instituée par Notre Seigneur Jésus Christ en tant que « sacrement, c'est-à-dire à la fois le signe et le moyen de l'union intime avec Dieu et de l'unité de tout le genre humain » [3]. Toute division parmi ceux qui ont été baptisés en Jésus Christ blesse ce que l'Eglise est et ce pour quoi l'Eglise existe; en fait, « une telle division s'oppose ouvertement à la volonté du Christ. Elle est pour le monde un objet de scandale et elle fait obstacle à la plus sainte des causes: la prédication de l'Evangile à toute créature » [4]. C'est précisément pour cette raison qu'avant de verser son sang pour le salut du monde, le Seigneur Jésus a prié le Père pour l'unité de ses disciples [5].

C'est le Saint Esprit, principe de l'unité, qui fait de l'Eglise une communion [6]. Il est le principe de l'unité des fidèles dans l'enseignement des Apôtres, dans la fraction du pain et dans la prière [7]. L'Eglise, cependant, par analogie avec le mystère du Verbe incarné, n'est pas seulement une communion spirituelle invisible, mais elle est aussi visible [8]; en fait, « cette société organisée hiérarchiquement d'une part et le Corps mystique d'autre part, l'assemblée discernable aux yeux et la communauté spirituelle, l'Eglise terrestre et l'Eglise enrichie des biens célestes ne doivent pas être considérées comme deux choses, elles constituent au contraire une seule réalité complexe, faite d'un double élément humain et divin » [9]. La communion des baptisés dans l'enseignement des Apôtres et dans la fraction du pain eucharistique est rendue visible par les liens de la profession de foi dans son intégralité, de la célébration de tous les sacrements institués par le Christ, et dans le gouvernement du collège des évêques unis à son chef, le Pontife romain [10].

Cette unique Eglise du Christ, dont nous professons dans le Symbole qu'elle est une, sainte, catholique et apostolique, « subsiste dans l'Eglise catholique gouvernée par le Successeur de Pierre et les évêques qui sont en communion avec lui, bien que des éléments nombreux de sanctification et de vérité se trouvent hors de ses structures, éléments qui, appartenant proprement par don de Dieu à l'Eglise du Christ, appellent par eux-mêmes l'unité catholique » [11].

A la lumière de ces principes ecclésiologiques, cette Constitution apostolique fournit le cadre normatif général qui régule la création et la vie des ordinariats personnels pour les fidèles anglicans qui désirent entrer collectivement dans la pleine communion avec l'Eglise catholique. A cette Constitution s'ajoutent des Normes complémentaires publiées par le Siège apostolique.

I. § 1. Les ordinariats personnels pour les anglicans qui entrent dans la pleine communion avec l'Eglise catholique sont érigés par la Congrégation pour la doctrine de la foi dans les limites territoriales d'une conférence épiscopale particulière, en consultation avec celle-ci.

§ 2. Sur le territoire d'une conférence épiscopale particulière, un ou plusieurs ordinariats peuvent être érigés selon les besoins.

§ 3. Chaque ordinariat possède une personnalité juridique publique de plein droit (ipso jure); il est assimilé au plan juridique à un diocèse [12].

§ 4. L'ordinariat est composé des fidèles laïcs, des clercs et des membres d'instituts de vie consacrée et de sociétés de vie apostolique, qui appartenaient à l'origine à la Communion anglicane et qui sont désormais en pleine communion avec l'Eglise catholique, ainsi que de tous ceux qui reçoivent les sacrements de l'initiation dans la juridiction de l'ordinariat.

§ 5. Le Catéchisme de l'Eglise catholique est l'expression officielle de la foi catholique professée par les membres de l'ordinariat.

II. L'ordinariat personnel est gouverné selon les normes du droit universel et par cette Constitution apostolique; il est soumis à la Congrégation pour la doctrine de la foi et aux autres dicastères de la Curie romaine pour ce qui relève de leurs compétences. Il est également régi par les Normes complémentaires ainsi que par toutes les normes spécifiques données à chaque ordinariat.

III. Sans exclure les célébrations de la liturgie selon le rite romain, l'ordinariat a la faculté de célébrer l'Eucharistie et les autres sacrements, la liturgie des heures et les autres célébrations liturgiques selon les livres liturgiques propres à la tradition anglicane qui auront été approuvés par le Saint-Siège, de manière à ce que soient maintenues au sein de l'Eglise catholique les traditions liturgiques, spirituelles et pastorales de la Communion anglicane, comme un don précieux qui nourrit la foi des membres de l'ordinariat et comme un trésor à partager.

IV. La charge pastorale d'un ordinariat personnel est confiée à un ordinaire nommé par le Pontife romain.

V. L'autorité (potestas) de l'ordinaire est:

a. ordinaire: elle est liée de plein droit à la charge que lui confie le Pontife romain, pour le for interne et le for externe;

b. vicariale: elle est exercée au nom du Pontife romain;

c. personnelle: elle est exercée sur tous ceux qui sont membres de l'ordinariat.

Cette autorité doit être exercée conjointement avec celle de l'évêque diocésain du lieu, pour les situations prévues par les Normes complémentaires.

VI. § 1. Ceux qui, comme anglicans, exerçaient un ministère de diacre, de prêtre ou d'évêque, et qui remplissent les conditions requises par le droit canonique [13] et ne sont pas empêchés par des irrégularités ou par d'autres empêchements [14], peuvent être acceptés par l'ordinaire comme candidats aux ordres dans l'Eglise catholique. Dans le cas de ministres mariés, les normes établies par la lettre encyclique du Pape Paul VI « Sacerdotalis coelibatus », n. 42 [15] et dans la déclaration « In June » [16] doivent être observées. Les ministres célibataires se soumettront à la règle du célibat clérical (can. 277 § 1 du C. de D.C.).

§ 2. L'ordinaire, dans le plein respect de la discipline du célibat du clergé de l'Eglise latine, n'admettra en règle générale (pro regula) que les hommes célibataires à l'ordre des prêtres. Il pourra également demander au Pontife romain, par dérogation au canon 277 § 1, que soient admis à l'ordre des prêtres des hommes mariés, au cas par cas et en fonction de critères objectifs approuvés par le Saint-Siège.

§ 3. L'incardination des clercs se fera selon les normes du droit canonique.

§ 4. Les prêtres incardinés dans un ordinariat, qui constituent le presbyterium de l'ordinariat, devront aussi cultiver des liens d'unité avec le presbyterium du diocèse dans lequel ils exercent leur ministère. Ils devront développer des initiatives et des activités pastorales et caritatives communes, qui pourront faire l'objet d'accords entre l'ordinaire et l'évêque diocésain du lieu.

§ 5. Les candidats aux ordres sacrés dans un ordinariat devront être préparés avec les autres séminaristes, particulièrement dans les domaines de la formation doctrinale et pastorale. Afin de répondre aux besoins particuliers des séminaristes de l'ordinariat et les former au patrimoine anglican, l'ordinaire pourra également établir des programmes d'études ou des maisons de formation qui seront en lien avec les facultés de théologie catholique existantes.

VII. L'ordinaire, avec l'approbation du Saint-Siège, peut ériger de nouveaux instituts de vie consacrée et des sociétés de vie apostolique, qui auront le droit d'appeler leurs membres aux ordres, selon les normes du droit canonique. Les instituts de vie consacrée issus de la Communion anglicane qui veulent entrer dans la pleine communion de l'Eglise catholique pourront également être placés sous la juridiction de l'ordinaire par consentement mutuel.

VIII. § 1.L'ordinaire, selon les normes du droit, après avoir entendu l'avis de l'évêque diocésain du lieu, pourra ériger, avec l'accord du Saint-Siège, des paroisses personnelles pour les fidèles qui appartiennent à l'ordinariat.

§ 2. Les pasteurs de l'ordinariat jouiront de tous les droits et seront tenus par toutes les obligations établis par le Code de droit canonique et, dans les situations prévues par les Normes complémentaires, ces droits et obligations devront être exercés avec l'aide pastorale mutuelle des pasteurs du diocèse du lieu où la paroisse personnelle de l'ordinariat aura été établie.

IX. Les fidèles laïcs aussi bien que les membres des instituts de vie consacrée et des sociétés de vie apostolique, issus de la Communion anglicane, qui veulent entrer dans un ordinariat personnel, devront exprimer ce désir par écrit.

X. § 1. Dans l'exercice de son gouvernement, l'ordinaire sera assisté par un Conseil de direction qui aura ses propres statuts approuvés par l'ordinaire et confirmés par le Saint-Siège [17].

§ 2. Le Conseil de direction, présidé par l'ordinaire, est composé d'au moins six prêtres. Il exerce les fonctions attribuées par le Code de droit canonique au Conseil presbytéral et au Collège des consulteurs, ainsi que celles précisées par les Normes complémentaires.

§ 3. L'ordinaire doit établir un Conseil pour les affaires économiques, selon les normes établies par le Code de droit canonique; celui-ci exercera les responsabilités qui y sont définies [18].

§ 4. Afin de permettre la consultation des fidèles, un Conseil pastoral sera créé dans l'ordinariat [19].

XI. Tous les cinq ans, l'ordinaire devra se rendre à Rome pour une visite ad limina Apostolorum et présenter au Pontife romain, en lien avec la Congrégation pour la doctrine de la foi et en consultation avec la Congrégation pour les évêques et la Congrégation pour l'évangélisation des peuples, un rapport sur l'état de l'ordinariat.

XII. Pour les questions judiciaires, le tribunal compétent est celui du diocèse dans lequel une des parties est domiciliée, à moins que l'ordinaire n'ait établi son propre tribunal, auquel cas le tribunal de deuxième instance sera celui désigné par l'ordinariat et approuvé par le Saint-Siège. Dans l’un et l’autre cas, on tiendra compte des différents titres de compétence fixés par le Code de droit canonique [20].

XIII. Le décret établissant un ordinariat précisera l'emplacement de son siège et, si on le juge opportun, de l'église principale. Nous désirons que nos dispositions et normes soient valides et effectives dès à présent nonobstant, si nécessaire, les Constitutions apostoliques et les ordonnances de nos prédécesseurs, ou toutes autres prescriptions, même celles qui nécessitent une mention spéciale ou une dérogation.

Donné à Rome, près de Saint-Pierre, le 4 novembre 2009, en la mémoire de Saint Charles Borromée.

BENEDICTUS PP. XVI


[1] Cf. Concile Vatican II, Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 23; Congregation pour la doctrine de la foi, lettre Communionis notio, n. 12; 13.

[2] Cf. Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 4; décret Unitatis redintegratio, n. 2.

[3] Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 1.

[4] Décret Unitatis redintegratio, n. 1.

[5] Cf. Jn 17, 17-21; décret Unitatis redintegratio, n. 2.

[6] Cf. Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 13.

[7] Cf. ibid.; Ac 2, 42.

[8] Cf. Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 8; lettre Communionis notio, n. 4.

[9] Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 8.

[10] Cf. C. de D.C., can. 205; Constitution dogmatique Lumen gentium, nn. 13; 14; 21; 22; décret Unitatis redintegratio, nn. 2; 3; 4; 15; 20; décret Christus Dominus, n. 4; décret Ad gentes, n. 22.

[11] Constitution dogmatique Lumen gentium, n. 8.

[12] Cf. Jean-Paul II, Constitution apostolique Spirituali militum curae, n. 21 avril 1986, § 1.

[13] Cf. C. de D.C., can. 1026-1032.

[14] Cf. C. de D.C., can. 1040-1049.

[15] Cf. AAS 59 (1967), 674.

[16] Cf. Congrégation pour la doctrine de la foi, Déclaration du 1 avril 1981, in Enchiridion Vaticanum 7, 1213.

[17] Cf. C. de D.C., can. 495-502.

[18] Cf. C. de D.C., can. 492-494.

[19] Cf. C. de D.C., can. 511.

[20] Cf. C. de D.C., can. 1410-1414 et 1673.


Source : http://w2.vatican.va/content/benedict-xvi/fr/apost_constitutions/documents/hf_ben-xvi_apc_20091104_anglicanorum-coetibus.html