Décret Ritus Ordinationum
de Congrégation pour le Culte Divin et la Discipline des Sacrements, promulgué le 29/06/1989
Texte Latin
DECRETUM
quo editio altera Pontificalis Romani de ritu ordinationis episcopi, presbyterorum et diaconorum promulgatur et typica declaratur.
Ritus Ordinationum, quibus Christi ministri et dispensatores mysteriorum Dei in Ecclesia constituuntur, iuxta normas Concilii Vaticani II (cf. SC, 76) recogniti, anno 1968 in prima editione typica promulgati sunt sub titulo De Ordinatione Diaconi, Presbyteri et Episcopi.
Nunc vero, attenta experientia, quae e liturgica oritur instauratione, opportunum visum est alteram parare editionem typicam, quae relatione habita ad priorem sequentia praebet elementa peculiaria:
1. Haec editio ditata est Praenotandis, sicut ceteri libri liturgici, ut exponatur doctrina de sacramento et structura celebrationis clarius eluceat.
2. Dispositio libri immutata est, ita ut initium sumendo ab Episcopo, qui plenitudinem sacri Ordinis habet, melius intellegatur quomodo presbyteri eius sint cooperatores et diaconi ad eius ministerium ordinentur.
3. In Prece Ordinationis sive presbyterorum sive diaconorum, verbis quae ad naturam rei pertinent et ideo ad valorem actus exiguntur iisdem manentibus, nonnullae mutatae sunt locutiones, quaedam sententiae adiunctae e Novo Testamento haustae, ita ut ipsa Prex electis et christifidelibus ditiorem presbyteratus et diaconatus praebeat notionem, in quantum a Christo sacerdote profluunt.
4. Ordinandi presbyteri modo magis explicito interrogantur de ministerio reconciliationis exercendo et de Eucharistia celebranda.
5. Ritus de sacro caelibatu amplectendo, a Sacra Congregatione pro Cultu Divino apparatus, ad normam Litterarum ApostolicarumAd pascendum, quae a Paulo PP. VI fel. rec. anno 1972 datae sunt, nunc inseritur in Ordinationem diaconorum. De speciali autem mandato Summi Pontificis Ioannis Pauli II, disciplina mutata est ita ut etiam electi, qui in Instituto religioso vota perpetua emiserunt, posthac teneantur in ipsa Ordinatione diaconorum, derogato praescripto canonis 1037 Codicis Iuris Canonici, sacrum caelibatum am plecti tamquam peculiare propositum Ordinationi de iure coniunctum.
6. Item sodales Institutorum vitae consecratae in Ordinatione ad diaconatum et presbyteratum posthac interrogandi erunt etiam de reverentia et oboedientia erga Episcopum dioecesanum ad unitatem fovendam omnium clericorum in unaquaque Ecclesia.
7. Ad modum Appendicis additur Ritus pro admissione inter candidatos ad diaconatum et presbyteratum, paucis tantummodo mutatis.
Editionem alteram Pontificalis Romani De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum Summus Pontifex Ioannes Paulus II auctoritate sua approbavit et Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum nunc promulgat et typicam esse declarat.
Conferentiis Episcoporum curae erit textus, ritus et normas, quae in hac editione inveniuntur, in praxim et in editiones linguis vernaculis apparandas inducere.
Iidem ritus ac textus, lingua latina exarati, statim ac prodierint erunt adhibendi; linguis autem vernaculis, cum interpretationes a Conferentiis Episcoporum approbatae ab Apostolica Sede sint recognitae, a die quem ipsae Conferentiae statuerint.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 29 Iunii 1989, in Sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum.
£ß Ludovicus Kada
In Congr. de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum tab., n. CD 145/89.
AAS, t.82 (1990), pp. 826-827.